Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Adesurivit magis et ínhiavit acrius
  2. lupus, observavit dum dormitarent canes:
  3. gregem universum voluit totum avortere.
Cal.
  1. Fecisset edepol, ni haec praesensisset canes.
  2. sed nunc rogare ego vicissim te volo:
  3. quid fuit officium meum me facere? face sciam;
  4. utrum indicare me ei thensaurum aequom fuit,
  5. adversum quam eius me opsecravisset pater,
  6. an ego alium dominum paterer fieri hisce aedibus?
  7. qui emisset, eius essetne ea pecunia?
  8. emi egomet potius aedis, argentum dedi
  9. thensauri causa, ut salvom amico traderem.
  10. neque adeo hasce emi mihi nec usurae meae:
  11. illi redemi rusum, a me argentum dedi.
  12. haec sunt: si recte seu pervorse facta sunt,
  13. ego me fecisse confiteor, Megaronides.