Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- flens me obsecravit suo ne gnato crederem
- neu quoiquam unde ad eum id posset permanascere.
- nunc si ille huc salvos revenit, reddam suom sibi;
- si quid eo fuerit, certe illius filiae,
- quae mihi mandatast, habeo dotem únde dem,
- ut eam in se dignam condicionem conlocem.
- Pro di immortales, verbis paucis quam cito
- alium fecisti me, alius ad te veneram.
- sed ut occepisti, perge porro proloqui.
- Quid tibi ego dicam, qui illius sapientiam
- et meam fidelitatem et celata omnia
- paene ille ignavos funditus pessum dedit.
- Quidum?
- Quia, ruri dum sum ego unos sex dies,
- me apsente atque insciente, inconsultu meo,
- aedis venalis hasce inscripsit litteris.