Stichus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- vocem te ad cenam, nisi egomet cenem foris.
- ei hércle ego verbo lumbos diffractos velim,
- ni vere perierit, si cenassit domi.
- haec verba subigunt mé uti mores barbaros
- discam atque ut faciam praeconis compendium
- itaque auctionem praedicem, ipse ut venditem.
- Hic illést parasitus, quem arcessitum missa sum.
- quae loquitur auscultabo prius quam conloquar.
- Sed curiosi sunt hic complures mali,
- alienas res qui curant studio maximo,