Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Iure optumo me élavisse árbitror.
L.
  1. Qui?
Ch.
  1. Qui una auderem tecum in navem ascendere,
  2. qui a fundamento mi usque movisti mare.
Labr.
  1. Tibi auscultavi, tu promittebas mihi
  2. illi esse quaestum maximum meretricibus,
  3. ibi me conruere posse aiebas ditias.
Charm.
  1. Iam postulabas te, impurata belua,
  2. totam Siciliam devoraturum insulam?
Labr.
  1. Quaenam ballaena meum voravit vidulum,
  2. aurum atque argentum ubi omne compactum fuit?
Charm.
  1. Eadem illa, credo, quae meum marsuppium,
  2. quod plenum argenti fuit in sacciperio.
Labr.
  1. Eheu, redactus sum usque ad unam hanc tuniculam
  2. et ad hoc misellum pallium. perii oppido.