Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. quam quae Thyestae quondam aut posita est Tereo.
Labr.
  1. Perii, animo male fit. contine quaeso caput.
Charm.
  1. Pulmoneum edepol nimis velim vomitum vomas.
Labr.
  1. Eheu, Palaestra atque Ampelisca, ubi estis nunc?
Charm.
  1. Piscibus in alto, credo, praebent pabulum.
Labr.
  1. Mendicitatem mi optulisti opera tua,
  2. dum tuis ausculto magnidicis mendaciis.
Charm.
  1. Bonam est quod habeas gratiam merito mihi,
  2. qui te ex insulso salsum feci opera mea.
Labr.
  1. Quin tu hinc is a me in maxumam malam crucem?
Charm.
  1. Eas. easque res agebam commodum.
Labr.
  1. Eheu, quis vivit me mortalis miserior?
Charm.
  1. Ego multo tanto miserior quam tu, Labrax.
Labr.
  1. Qui?
Ch.
  1. Quia ego indignus sum, tu dignus qui sies.