Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. scelestus, Agrigentinus, urbis proditor;
  2. is illius laudare infit formam virginis
  3. et aliarum itidem quae eius erant mulierculae.
  4. infit lenoni suadere, ut secum simul
  5. eat in Siciliam: ibi esse homines voluptários
  6. dicit, potesse íbi eum fieri divitem.
  7. ibi esse quaestum maximum meretricibus.
  8. persuadet. navis clanculum conducitur,
  9. quidquid erat noctu in navem comportat domo
  10. leno; adulescenti qui puellam ab eo emerat