Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- bonos in aliis tabulis exscriptos habet.
- atque hoc scelesti in animum inducunt suom,
- Iovem sé placare posse donis, hostiis:
- et operam et sumptum perdunt; id eo fit quia
- nihil éi acceptumst a periuris supplici;
- facilius si qui pius est a dis supplicans,
- quam qui scelestust, inveniet veniam sibi.
- idcirco moneo vos ego haec, qui estis boni
- quique aetatem agitis cum pietate et cum fide:
- ---