Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Quid id refert tua?
Scep.
  1. Si ad saxum quo capessit, ea deorsum cadit,
  2. errationis fecerit compendium.
Daem.
  1. Si tu de illarum cenaturus vesperi es,
  2. illis curandum censeo, Sceparnio,
  3. si apud me essurus, mihi darí operam volo.
Scep.
  1. Bonum aequomque oras.
Daem.
  1. Sequere me hac ergo.—
Scep.
  1. Sequor.—
Palaestra
  1. Nimio hóminum fortunaé minus miseraé memorantur,
  2. --- experiundo iis datur acerbum.
  3. --- hoc deo cómplacitumst, me hoc órnatu ornatam ín incertas
  4. regiónes timidam eiéctam.
  5. hancíne ego ad rem natam ésse me miserám memorábo?
  6. hancíne ego partem cápio ob píetatem praecípuam?
  7. nam hóc mi haud labórist, labórem hunc potíri,
  8. si érga paréntem aut deós me impiávi;
  9. sed íd si paráte curávi ut cavérem,
  10. tum hóc mi indecóre, iníque, inmodéste
  11. datis, dí; nam quid habebúnt sibi signi ímpii posthac,