Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. sed, o Palaemon, sancte Neptuni comes,
  2. qui Herculis socius esse diceris,†
  3. quod facinus video.
Daem.
  1. Quid vides?
Scep.
  1. Mulierculas
  2. video sedentis in scapha solas duas.
  3. ut adflictantur miserae. euge euge, perbene,
  4. ab saxo avortit fluctus ad litus scapham,
  5. nequé gubernator umquam potuit rectius.
  6. non vidisse undas me maioris censeo.
  7. salvae sunt, si illos fluctus devitaverint.
  8. nunc, nunc periclumst. unda eiecit alteram.
  9. at in vadost, iam facile enabit. eugepae,
  10. viden alteram illam ut fluctus eiecit foras?
  11. surrexit, horsum se capessit. salva res.
  12. desiluit haec autem altera in terram e scapha.
  13. ut prae timore in genua in undas concidit.
  14. salvast, evasit ex aqua. iam in litore est.
  15. sed dextrovorsum avorsa it in malam crucem.
  16. hem, errabit illaec hodie.