Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Quid tu ais?
Trach.
  1. Quod primarius vir dicat: comprime hunc sis, si tuost.
Grip.
  1. Quid? tu idem mihi vis fieri quod erus consuevit tibi?
  2. si ille te comprimere solitust, hic noster nos non solet.
Daem.
  1. Verbo illo modo ille vicit. quid nunc tu vis? dic mihi.
Trach.
  1. Equidem ego neque partem posco mi istinc de istoc vidulo
  2. neque meum esse hodie umquam dixi; séd isti inest cistellula
  3. huius mulieris, quam dudum dixi fuisse liberam.
Daem.
  1. Nempe tu hanc dícis quam esse aiebas dudum popularem meam?
Trach.
  1. Admodum; et ea quae olim parva gestavit crepundia
  2. istic ín ista cistula insunt, quae isti inest in vidulo.
  3. hoc neque isti usust, et illi miserae suppetias feret,
  4. si id dederit, qui suos parentis quaerat.
Daem.
  1. Faciam ut det. tace.
Grip.
  1. Nil hercle ego sum isti daturus.