Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus, Titus Maccius, creator; Leo, Friedrich, 1851-1914, editor

  1. apponunt rumicem, brassicam, betam, blitum,
  2. eo láserpici libram pondo diluont,
  3. teritur sinapis scelera, quae illis qui terunt
  4. prius quám triverunt oculi ut extillent facit.
  5. ei homines cenas ubi coquont, cum condiunt,
  6. non condimentis condiunt, sed strigibus,
  7. vivis convivis intestina quae exedint.
  8. hoc hic quidem homines tam brevem vitam colunt,
  9. quom hasce herbas huius modi in suom alvom congerunt,
  10. formidulosas dictu, non essu modo.
  11. quas herbas pecudes non edunt, homines edunt.
Bal.
  1. Quid tu? divinis condimentis utere,
  2. qui prorogare vitam possis hominibus,
  3. qui ea culpes condimenta?
Coc.
  1. Audacter dicito;
  2. nam vel ducenos annos poterunt vivere
  3. meas qui éssitabunt escas quas condivero.
  4. nam egó cocilendrum quando in patinas indidi
  5. aut cepolendrum aut maccidem aut secaptidem,
  6. eaepse sese patinae fervefaciunt ilico.