Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- ego, nisi ipsi Ballioni, nummum credam nemini.
- At illic nunc negotiosust: res agitur apud iudicem.
- Di bene vortant. at ego quando eum esse censebo domi,
- rediero. tu epistulam hanc a me accipe atque illi dato.
- nam istic sumbolust inter erum meum et tuom de muliere.
- Scio equidem: ut qui argentum adferret atque expressam imaginem
- suam huc ad nos, cum eo aiebat velle mitti mulierem.