Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Verba multa facimus. erus si tuos domi est, quin provocas,
  2. ut id agam quod missus huc sum, quidquid est nomen tibi?
Ps.
  1. Si intus esset, evocarem. verum si dare vis mihi,
  2. magis erit solutum, quasi ipsi dederis.
Harp.
  1. At enim scin quid est?
  2. reddere hoc, non perdere erus me misit. nam certo scio,
  3. hoc febrim tibi esse, quia non licet huc inicere ungulas.