Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. sed mox exibo, non ero vobis morae;
  2. tibicen vos interibi hic delectaverit.—
Psevdolvs
  1. Pro Iúppiter, ut mihi, quídquid ago, lepide ómnia prospereque éveniunt:
  2. neque quód dubitem neque quód timeam, meo in péctore conditumst cónsilium.
  3. nam ea stúltitiast, facinús magnum timidó cordi credére; nam omnes
  4. rés perinde sunt
  5. ut agás, ut eas magní facias; nam ego ín meo pectore príus ---