Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. non demutabo. atque etiam certum, quod sciam,
  2. quo id sim facturus pacto nil etiam scio,
  3. nisi quia futurumst. nam qui in scaenam provenit,
  4. novo módo novom aliquid inventum adferre addecet;
  5. si id facere nequeat, det locum illi qui queat.
  6. concedere aliquantisper hinc mi intro lubet,
  7. dum concenturio in corde sycophantias.