Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. eo facilius facere poterit.
Sync.
  1. At ego hoc metuo, Milphio.
M.
  1. Quid est quod metuas?
S.
  1. Dúm ero insidias paritem, ne me perduim.
  2. si erus meus me esse elocutum quoiquam mortali sciat,
  3. continuo is me ex Syncerasto Crurifragium fecerit.
Mil.
  1. Numquam edepol mortalis quisquam fiet e me certior,
  2. nisi ero meo uni indicasso, atque ei quoque ut ne enuntiet
  3. id esse facinus ex ted ortum.
Sync.
  1. Male credam, et credam tamen.
  2. sed hoc tu tecum tacitum habeto.
Mil.
  1. Fide non melius creditur.