Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- tacitas tibi res sistam quam quod dictum est mutae mulieri.
- Animum inducam facile ut tibi istuc credam, ni te noverim.
- Crede audacter meo periclo.
- Male credam, et credam tamen.
- Scin tu erum tuom meo ero esse inimicum capitalem?
- Scio.
- Propter amorem—
- Omnem operam perdis.
- Quid iam?
- Quia doctum doces.
- Quid ergo dubitas quin lubenter tuo ero meus quid possiet
- facere faciat male, eius merito? tum autem si quid tu adiuvas,