Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- eum adlegarunt, suom qui servom diceret
- cum auro esse apud me; compositast fallacia,
- ut eo me privent atque inter se dividant.
- lupo agnum eripere postulant. nugas agunt.
- Negasne apud te esse aurum, nec servom meum?
- Nego: et negando, si quid refert, ravio.
- Periisti, leno. nam istest huius vilicus
- quem tibi nos esse Spartiatam diximus,
- qui ad te trecentos Philippeos modo detulit.
- idque in istoc adeo aúrum inest marsuppio.
- Vae vostrae aetati.
- Id quidem in mundo est tuae.