Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Apud me? numquam factum reperies.
- Mentire. nam ad te venit aurumque attulit.
- ita mihi renuntiatumst, quibus credo satis.
- Malus es, captatum me advenis cum testibus.
- tuorum apud me nemost nec quicquam tui.
- Mementote illud, advocati.
- Meminimus.
- Hahahae, iam teneo quid sit, perspexi modo.
- hi qui illum dudum conciliaverunt mihi
- peregrinum Spartanum, id nunc his cerebrum uritur,
- me esse hos trecentos Philippos facturum lucri.
- nunc hunc inimicum quía esse sciverunt mihi,