Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Vidistis, leno quom aurum accepit?
- Vidimus.
- Eum vos meum esse servom scitis?
- Scivimus.
- Rem adversus populi saepe leges?
- Scivimus.
- Em istaec volo ergo vos commeminisse omnia,
- mox quom ad praetorem úsus veniet.
- Meminimus.
- Quid si recenti re aedis pultem?
- Censeo.
- Si pultem, non recludet?