Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Edepol fecisti prodigum promum tibi.
  2. age, eamus intro.
Coll.
  1. Te sequor.
Lyc.
  1. Age, age, ambula,
  2. ibí, quae reliqua, alia fabulabimur.
Coll.
  1. Eadém narrabo tibi res Spartiaticas.
L.
  1. Quin sequere me ergo.—
C.
  1. Abduc intro. addictum tenes.—
Agor.
  1. Quid nunc mi auctores estis?
Adv.
  1. Vt frugi sies.
Agor.
  1. Quid si animus esse non sinit?
Adv.
  1. Esto ut sinit.