Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. eius núnc regiones, limites, confinia
  2. determinabo: ei rei ego finitor factus sum.
  3. sed nisi molestumst, nomen dare vobis volo
  4. comoediai; sin odiost, dicam tamen,
  5. siquidém licebit pér illos quibus est in manu.
  6. Carchedonius vocatur haec comoedia,
  7. ---
  8. latine Plautus patruus pultiphagonides.
  9. nomen iam habetis. nunc rationes ceteras
  10. accipite; nam argumentum hoc hic censebitur:
  11. locus argumentost suom sibi proscaenium,
  12. vos iuratores estis. quaeso, operam date.