Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. quodque ad ludorum curatores attinet,
  2. ne palma detur quoiquam artifici iniuria
  3. neve ambitionis causa extrudantur foras,
  4. quo deteriores anteponantur bonis.
  5. et hoc quoque etiam, quod paene oblitus fui:
  6. dum ludi fiunt, in popinam, pedisequi,
  7. inruptionem facite; nunc dum occasio est,
  8. nunc dum scriblitae aéstuant, occurrite.
  9. haec quae imperata sunt pro imperio hístrico,
  10. bonum hercle factum pro se quisque ut meminerit.
  11. ad argumentum nunc vicissatim volo
  12. remigrare, ut aeque mecum sitis gnarures.