Persa

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. nec satis a quiquam homine accepi: ita prosum credebam omnibus;
  2. nec metuo, quibus credidi hodie, ne quis mi in iure abiurassit:
  3. bonus volo iam ex hoc die esse—quod neque fiet neque fuit.
Tox.
  1. Hunc hominem ego hodie in trasennam doctis deducam dolis,
  2. itaque huic insidiae paratae sunt probe. adgrediar virum.