Persa

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. íta ancillá mea quae fuit hodie, sua nunc est: argento vicit;
  2. iám hodie alienum cenabit, nil gustabit de meo.
  3. sumne probus, sum lepidus civis, qui Atticam hodie civitatem
  4. maximam maiorem feci atque auxi civi femina?
  5. sed ut ego hodie fui benignus, ut ego multis credidi,