Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. triginta minas pro capite tuo dedi.
Philem.
  1. Cur exprobras?
Philol.
  1. Egone id exprobrem, qui mihimet cupio id opprobrarier?
  2. nec quicquam argenti locavi iam diu usquam aeque bene.
Philem.
  1. Certe ego, quod te amo, operam nusquam melius potui ponere.
Philol.
  1. Bene igitur ratio accepti atque expensi inter nos convenit: