Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- mea Philematium, potare tecum conlibitum est mihi.
- Et edepol mihi tecum, nam quod tibi libet idem mihi libet,
- mea voluptas.
- Em istuc verbum vile est viginti minis.
- Cedo, amabo, decem: bene emptum tibi dare hoc verbum volo.
- Etiam nunc decem minae apud te sunt; vel rationem puta.