Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt,
  2. ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico
  3. itidem olent, quasi cum una multa iura confudit cocus.
  4. quid olant nescias, nisi id unum, † ni male olere intellegas.
Philol.
  1. Vt perdocte cuncta callet. nihil hac docta doctius.
  2. verum illud ésse maxima adeo pars vestrorum intellegit,