Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. ut lepide atque astute in mentem venit de speculo malae.
Philem.
  1. Etiamne unguentis unguendam censes?
Sc.
  1. Minime feceris.
Philem.
  1. Quapropter?
Sc.
  1. Quia ecastor mulier recte olet, ubi nihil olet.
  2. nam istae veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles,