Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. déturbavít detexítque a me ilico;
  2. póstilla optígere me néglegens fui.
  3. contínuo pro imbre amór advenit in cor meum,
  4. is úsque in pectus pérmanavit, pérmadefecit cór meum.
  5. núnc simul rés, fides, fáma, virtús, decus
  6. déseruerunt: égo sum in usu fáctus nimio néquior.
  7. atque édepol ita haec tigna úmide iam pútent: non videór mihi
  8. sarcíre posse aedés meas, quin tótae perpetuaé ruant,
  9. cum fúndamento périerint nec quísquam esse auxilió queat.
  10. cór dolet, cum scio ut núnc sum atque ut fui,
  11. quó neque indústrior dé iuventúte erat
  12. quisquam nec clárior árte gymnástica:
  13. dísco, hastís, pila, cúrsu, armís, equo
  14. víctitabám volup,
  15. pársimonia ét duritia díscipulinae aliís eram,
  16. óptumi quique éxpetebant á me doctrinám sibi.
  17. núnc, postquam nihilí sum, id vero meópte ingenio répperi.
Philemativm
  1. Iam prídem ecastor frígida non lávi magis lubénter
  2. nec quom me melius, mea Scapha, rear esse deficatam.
Sc.
  1. Eventus rebus omnibus, velut horno messis magna