Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. primúmdum paréntes fabrí liberúm sunt:
  2. ei fúndamentúm substruont liberórum;
  3. extóllunt, paránt sedulo ín firmitátem
  4. et ut in usum boni et in speciem†
  5. popló sint sibíque, haud matériae repárcunt
  6. nec súmptus ibí sumptuí esse dúcunt;
  7. expóliunt: docént litterás, iura léges,
  8. sumptú suo et labore
  9. nitúntur, ut alií sibi esse illórum similis éxpetant.
  10. ád legionem cum íta paratos míttunt, adminiclum eís danunt
  11. tum iam, áliquem cognatúm suom.
  12. eátenus. abeunt á fabris. únum ubi emeritum est stipendium,
  13. igitúr tum specimen cérnitur, quo evéniat aedificátio.
  14. nám ego ad illúd frugi usque ét probus fui,
  15. ín fabrorúm potestáte dum fui.
  16. póstea quom ímmigravi íngenium in meum,
  17. pérdidi operám fabrorum ílico oppido.
  18. vénit ignávia, ea míhi tempestás fuit,
  19. mi ádventu suo grándinem imbremque attulit;
  20. haéc verecúndiam mi ét virtutís modum