Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- ea demoritur te atque ab illo cupit abire: odit senem.
- nunc te orare atque obsecrare iussit, ut eam copiam
- sibi potestatemque facias.
- Cupio hercle equidem, si illa volt.
- Quae cupit?
- Quid illá faciemus concubina, quae domist?
- Quin tu illam iube abs te abire quo lubet: sicut soror
- eius huc gémina venit Ephesum et mater, accersuntque eam.
- Eho tu, an venit Ephesum mater eius?
- Aiunt qui sciunt.
- Hercle occasionem lepidam, ut mulierem excludam foras.
- Immo vin tu lepide facere?
- Loquere et consilium cedo.
- Vin tu illam actutum amovere, a te ut abeat per gratiam?
- Cupio.
- Tum te hoc facere oportet. tibi divitiarum adfatimst: