Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. eius nunc mi ánulum ad te ancilla porro ut deferrem dedit.
Pyrg.
  1. Quid ea? ingenuan an festuca facta e serva liberast?
Pal.
  1. Vah, egone ut ad te ab libertina esse auderem internuntius,
  2. qui ingenuis satis résponsare nequeas quae cupiunt tui?
Pyrg.
  1. Nuptan est an vidua?
Pal.
  1. Et nupta et vidua.
Pyrg.
  1. Quo pacto potis
  2. nupta et vidua esse eadem?
Pal.
  1. Quia adulescens nuptast cum sene.
Pyrg.
  1. Euge.
Pal.
  1. Lepida et liberali formast.
Pyrg.
  1. Cave mendacium.
Pal.
  1. Ad tuam formam illa una dignast.
Pyrg.
  1. Hercle pulchram praedicas.
  2. sed quis east?
Pal.
  1. Senis huius uxor Periplectomeni ex proxumo;