Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Quasique ea res per me interpretem et tuam ancillam ei curetur.
- Bonus vátes poteras esse, nam quae sunt futura dicis.
- Quasique anulum hunc ancillula tua abs té detulerit ad me,
- quem ego militi porro darem tuis verbis.
- Vera dicis.
- Quid istís nunc memoratis opust quae commeminere?
- Meliust.
- nam, mi patrone, hoc cogitato, ubi probus est architectus,
- bene lineatam si semel carinam conlocavit,
- facile esse navem facere, ubi fundata, constitutast.
- nunc haec carina satis probe fundata, bene statutast,
- atque architecto adsunt fabri ad eam rem haud imperiti.
- si non nos materiarius remoratur, quod opus qui det
- (novi indolem nostri ingeni), cito erit parata navis.
- Nempe tú novisti militem meum erum?
- Rogare mirumst.