Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Quis hic amabo est,
  2. qui tam pro nota nominat me?
Per.
  1. Hic noster architectust.
Acr.
  1. Salve, architecte.
Pal.
  1. Salva sis. sed dic mihi, ecquid hic te
  2. oneravit praeceptis?
Per.
  1. Probe meditatam utramque duco.
Pal.
  1. Audire cupio, quem ad modum; ne quid peccetis paveo.
Per.
  1. Ad tua praecepta de meo nihil his novom adposivi.
Acr.
  1. Nempe lúdificari militem tuom erum vis?
Pal.
  1. Exlocuta es.
Acr.
  1. Lepide et sapienter, commode et facete res paratast.
Pal.
  1. Atque huius uxorem volo te esse adsimulare.
Acr.
  1. Fiet.
Pal.
  1. Quasi militi animum adieceris, simulare.
Acr.
  1. Sic futurum est.