Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Aequi istuc facio, dum modo
  2. eam des quae sit quaestuosa, quaé alat corpus corpore,
  3. cuique sapiat pectus; nam cor non potest, quod nulla habet.
Per.
  1. Lautam vis an quae nondum sit lauta?
Pal.
  1. Sic consucidam,
  2. quam lepidissimam potis quamque adulescentem maxume.
Per.
  1. Habeo eccillam meam clientam, meretricem adulescentulam.
  2. sed quid ea usus est?
Pal.
  1. Vt ad te eam iam deducas domum
  2. itaque eam huc ornatam adducas, ex matronarum modo,
  3. capite compto, crinis vittasque habeat, adsimuletque se
  4. tuam esse uxorem: ita praecipiundum est.
Plevs.
  1. Erro quam insistas viam.
Pal.
  1. At scietis. séd ecquae ancillast illi?
Per.
  1. Est prime cata.
Pal.
  1. Ea quoque opus est. ita praecipito mulieri atque ancillulae,