Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Quid tibi ego dicam, quód omnes mortales sciunt,
  2. Pyrgopolynicem te unum in terra vivere
  3. virtute et forma et factis invictissumum?
  4. amant ted omnes mulieres, neque iniuria,
  5. qui sis tam pulcher; vel illae quae here pallio
  6. me reprehenderunt.
Pyrg.
  1. Quid eae dixerunt tibi?
Art.
  1. Rogitabant: hicine Achilles est? inquit mihi.
  2. immo eius frater inquam est. ibi illarum altera
  3. ergo mecastor pulcher est inquit mihi
  4. “et liberalis. vide caesaries quam decet.
  5. ne illae sunt fortunatae quae cum isto cubant.”
Pyrg.
  1. Itane aibant tandem?
Art.
  1. Quaen me ambae obsecraverint,
  2. ut te hodie quasi pompam illa praeterducerem?
Pyrg.
  1. Nimiast miseria nimis pulchrum esse hominem.
Art.
  1. Immo itast.