Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. curamque adhibere, ut praeolat mihi quod tu velis.
Pyrg.
  1. Ecquid meministi?
Art.
  1. Memini: centum in Cilicia
  2. et quinquaginta, centum in Scytholatronia,
  3. triginta Sardos, sexaginta Macedones
  4. † sunt homines quos tu occidisti uno die.
Pyrg.
  1. Quanta istaec hominum summast?
Art.
  1. Septem milia.
Pyrg.
  1. Tantum esse oportet. recte rationem tenes.
Art.
  1. At nullos habeo scriptos: sic memini tamen.
Pyrg.
  1. Edepol memoria es optuma.
Art.
  1. Offae monent.
Pyrg.
  1. Dum tale facies quale adhuc, assiduo edes,
  2. communicabo semper te mensa mea.
Art.
  1. Quid ín Cappadocia, ubi tu quingentos simul,
  2. ni hebes machaera foret, uno ictu occideras?
Pyrg.
  1. At peditastelli quia erant, sivi viverent.