Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Quid iam, aut quid est?
- Domi eccam erilem concubinam.
- Quid, domi?
- In lecto cubat.
- Edepol ne tu tibi malam rem repperisti, ut praedicas.
- Quid iam?
- Quia hanc attingere ausus esausu's mulierem hinc ex proxumo.
- Magis hercle metuo.
- Sed numquam quisquam faciet quin soror
- istaec sit gemina huius: eam pol tu osculantem hic videras.
- Id quidem palam est eam esse, ut dicis; quid propius fuit,
- quam ut perirem, si elocutus essem ero?
- Ergo, si sapis,
- mussitabis: plus oportet scire servom quam loqui.
- ego abeo a te, ne quid tecum consili commisceam,
- atque apud hunc ero vicinum; tuae mihi turbae non placent.
- erus si veniet, si me quaeret, hic ero: hinc me arcessito. —