Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Quid faciam?
P.
  1. Ecfer mihi machaeram huc intus.
S.
  1. Quid facies ea?
Pal.
  1. Intro rumpam recta in aedis: quemque hic intus videro
  2. cum Philocomasio osculantem, eum ego óbtruncabo extempulo.
Scel.
  1. Visanest ea esse?
Pal.
  1. Immo edepol plane east.
Scel.
  1. Sed quo modo
  2. dissimulabat.
Pa.
  1. Abi, machaeram huc ecfer.
Sc.
  1. Iam faxo hic erit. —
Pal.
  1. Neque eques neque pedes profectost quisquam tanta audacia,
  2. qui aeque faciat confidenter quicquam quam mulier facit.
  3. ut utrubique orationem docte divisit suam,
  4. ut sublinitur os custodi cauto, conservo meo.
  5. nimis beat quod commeatus transtinet trans parietem.
Scel.
  1. Heus, Palaestrio, machaera nihil opust.