Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Totiéns monere mírumst.
Pal.
  1. At metuo ut satis sis subdola.
Phil.
  1. Cedo vel decem, edocebo
  2. minime malas ut sint malae, mihi solae quod superfit.
Pal.
  1. Age nunciam insiste in dolos; ego abs te procul recedam.
  2. quid ais tu, Sceledre?
Scel.
  1. Hanc rem gero. habeo auris, loquere quidvis.
Pal.
  1. Credo ego istoc extemplo tibi esse eundum actutum extra portam,
  2. dispessis manibus, patibulum quom habebis.
Scel.
  1. Quamnam ob rem?
Pal.
  1. Respice dum ad laevam: quis illaec est mulier?
Scel.
  1. Pro di immortales,
  2. eri cóncubinast haec quidem.
Pal.
  1. Mihi quoque pol ita videtur.
  2. age nunciam, quando lubet —
Scel.
  1. Quid agam?