Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- dignun es verberibus multis?
- Dignus.
- Serva istas fores,
- ne tibi clam se subterducat istinc atque huc transeat.
- Consilium est ita facere.
- Pede ego iam illam huc tibi sistam in viam. —
- Agedum ergo face. vólo scire, utrum egon id quod vidi viderim
- an illic faciat, quod facturum dicit, ut ea sit domi.
- nam ego quidem meos oculos habeo nec rogo utendos foris.
- sed hic illi subparasitatur semper, hic eae proxumust,
- primus ad cibum vocatur, primo pulmentum datur;
- nam illic noster est fortasse circiter triennium,
- neque cuiquam quam illi in nostra meliust famulo familia.
- sed ego hoc quod ago, id me agere oportet, hoc observare ostium.
- sic obsistam. hac quidem pol certo verba mihi numquam dabunt.
- Praecépta facito ut mémineris.