Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Viden hostis tibi adesse tuoque tergo obsidium? consule,
- arripe opem auxiliumque ad hanc rem: propere hoc, non placide decet.
- anteveni aliqua aut tú aliquosum circumduce exercitum,
- coge in obsidium perduellis, nostris praesidium para;
- interclude inimicis commeatum, tibi muni viam
- qua cibatus commeatusque ad te et legiones tuas
- tuto possit pervenire: hanc rém age, res subitaria est.
- reperi, comminiscere, cedo calidum consilium cito,
- quae hic sunt visa ut visa ne sint, facta ut facta ne sient.
- magnam illic homo rem incipissit, magna munit moenia.
- tu unus si recipere hoc ad te dicis, confidentiast
- nos inimicos profligare posse.
- Dico et recipio
- ad me.
- Et ego impetrare dico id quod petis.
- At te Iuppiter
- bene amet.