Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- ecce avortit: nixus laevo in femine habet laevam manum,
- dextera digitis rationem computat, ferit femur
- dexterum. ita vehementer icit: quod agat aegre suppetit.
- concrepuit digitis: laborat; crebro commutat status,
- eccere autem capite nutat: non placet quod repperit.
- quidquid est, incoctum non expromet, bene coctum dabit.
- ecce autem aedificat: columnam mento suffigit suo.
- apage, non placet profecto mi illaec aedificatio;
- nam os columnatum poetae esse indaudivi barbaro,
- cui bini custodes semper totis horis occubant.
- euge, euscheme hercle astitit et dulice et comoedice;
- numquam hodie quiescet prius quam id quod petit perfecerit.
- habet opinor. age si quid agis, vigila, ne somno stude,
- nisi quidem hic agitare mavis varius virgis vigilias.
- tibi ego dico. an heri maduisti? heus te adloquor, Palaestrio:
- vigila inquam, expergiscere inquam, lucet hoc inquam.
- Audio.