Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. nam ego hanc accerso Philocomasium. sed fores
  2. pultabo. heus, ecquis hic est?
Pal.
  1. Adulescens, quid est?
  2. quid vis? quid pultas?
Plevs.
  1. Philocomasium quaerito.
  2. a matre illius venio. si iturast, eat.
  3. omnis moratur: navim cupimus solvere.
Pyrg.
  1. Iam dudum res paratast. i, Palaestrio,
  2. aurum, ornamenta, vestem, pretiosa omnia
  3. duc adiutores tecum ad navim qui ferant.
  4. omnia conposita sunt quae donavi: auferat.
Pal.
  1. Eó. —
Plevs.
  1. Quaeso hercle propera.
Py.
  1. Non morabitur.
  2. quid istuc, quaeso? quid oculo factumst tuo?
Plevs.
  1. Habeo equidem hercle oculum.