Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. ne se appellarem; deinde, postquam occasio est,
  2. conqueritur mecum mulier fortunas suas:
  3. ait sése Athenas fugere cupere ex hac domu,
  4. sese illum amare meum erum, Athenis qui fuit,
  5. neque peius quemquam odisse quam istum militem.
  6. ego quoniam inspexi mulieris sententiam,
  7. cepi tabellas, consignavi, clanculum
  8. dedi mércatori cuidam, qui ad illum deferat
  9. meum erum, qui Athenis fuerat, qui hanc amaverat,
  10. ut is huc veniret. is non sprevit nuntium;
  11. nam et venit et is in proximo hic devertitur
  12. apud suom paternum hóspitem, lepidum senem;
  13. isque illi amanti suo hospiti morem gerit
  14. nosque opera consilioque adhortatur, iuvat.
  15. itaque ego paravi hic intus magnas machinas,
  16. qui amantis una inter se facerem convenas.
  17. nam unum conclave, concubinae quod dedit
  18. miles, quo nemo nisi eapse inferret pedem,
  19. in eo conclavi égo perfodi parietem,
  20. qua commeatus clam esset hinc huc mulieri;