Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Teneo ístuc.
Pal.
  1. Conlaúdato formam ét faciem et virtútis commemoráto.
Milph.
  1. Ad eám rem habeo omnem aciém, tibi uti dudúm iam demonstrávi.
Pal.
  1. Tu cétera cura et cóntempla et de meís venator vérbis.
Pyrg.
  1. Aliquám mihi partem hodie óperae des deníque, tandem ades, remelígo.
Pa.
  1. Adsum, ímpera, si quid vís.
Py.
  1. Quid illaec narrát tibi?
Pa.
  1. Lamentári
  2. ait íllam, miseram crúciari et lacrimántem se adflictáre,
  3. quia tís egeat, quia té careat. ob eám rem huc ad te míssast.
Pyrg.
  1. Iube adíre.
Pal.
  1. At scin quid tú facias? facitó fastidi plénum,
  2. quasi nón lubeat; me inclámato, quia síc te volgo vólgem.
Pyrg.
  1. Memini ét praeceptis párebo.
Pal.
  1. Vocon érgo hanc quae te quaérit?
Pyrg.
  1. Adeát, si quid volt.
Pal.
  1. Sí quid vis, adi, múlier.
Mil.
  1. Pulcher, sálve.
Pyrg.
  1. Meum cógnomentum cómmemoravit. di tíbi dent quaecumque óptes.
Milph.
  1. Tecum aétatem exigere út liceat —