Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- ante aedis et eius virum tristem video.
- id ést quod suspicábar.
- áppellabo hanc.
- Ibo advorsum. sálve multum, mí pater.
- Salva sis. salven advenio? salven accersi iubes?
- quid tu tristis es? quid ille autem abs te iratus destitit?
- nescio quíd vos velitati éstis inter vos duos.
- loquere, uter meruistis culpam? paucis, non longos logos.
- Nusquam equidem quicquam deliqui: hoc primum te absolvo, pater.
- verum vivere hic non possum neque durare ullo modo.