Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. velít, quid me accersat.
  2. verúm propemodúm iam sció, quid siet rei.
  3. credo cum viro litigium natum esse aliquod.
  4. ita istaec solent, quae viros subservire
  5. sibi postulant, dote fretae, feroces.
  6. et illi quoque haud abstinent saepe culpa.
  7. verum est modus tamen, quoad pati uxorem oportet;
  8. nec pol filia umquam patrem accersit ad se,
  9. nisi aut quid commissi aut iurgi est iusta causa.
  10. sed id quidquid est, iam sciam. atque eccam eampse