Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- iam ego aperiam istaec tua flagitia.
- Sanan es?
- quae mea flagitia?
- Pallam atque aurum meum
- domo suppilas tuae uxori et tuae
- degeris amicae. satin haec recte fabulor?
- Quaeso hercle, mulier, si scis, monstra quod bibam,
- tuam qui possim perpeti petulantiam.
- quem tú hominem esse me arbitrere, nescio;
- ego te simitu novi cum Porthaone.